monumenta.ch > Victricius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 7, 4
Necesse est ergo ut sit in his una virtus, in quibus est sacramentorum una perfectio. Ait enim Apostolus: Vos estis corpus Christi, et membra, et Spiritus Dei habitat in vobis. Cum igitur Scriptura docente firmemur Baptismatis sacramento divino nos spiritui posse coniungi, eademque ratione dicamus etiam corpora nostra cum membris filii glutino perseverantis confessionis astringi, nihilque unitati perire per gratiam, quae dubitatio est, etiam Apostolos Martyresque nostros perfectam absolutamque meruisse concordiam? Cum enim spiritus Dei sit, et Deus filius Christus, qui aequabili potestate opinionem iniuriosae subiectionis explodit, qui venerabili triumpho membrorum, morti spatium non reliquit, qui singularitatis abnuit nomen, qui nec finem aut initium ullis sui partibus sentit, Apostoli autem, sanctique et per spiritalis mysterii sanctionem, et per corporis victimam, et per sanguinis censum ac sacrificium passionis ascendere solium Redemptoris, ipso in Evangelio dicente: Cum sederit filius in throno gloriae suae, sedebitis et vos super duodecim tribunalia iudicantes XII tribus filiorum Israel.